Advice

Sed et hoc etiam non praetereundum videtur, quod ejusdem beati viri per quaedam Scoticae linguae laudum ipsius carmina, et nominis commemorationem, quidam, quamlibet scelerati laicae conversationis homines et sanguinarii.

Sed etiam diversis locis et temporibus in Scotia et in Britannia, simili tamen et modo et causa liberationis, factum fuisse, sine ulla ambiguitate exploratum est. Haec ab expertis uniuscujusque regionis, ubicumque res eadem simili contigit miraculo indubitanter didicimus.

Haec de sancti viri hic ideo enarrata sunt virtutibus, ut avidior lector breviter perscripta, quasi dulciores quasdam praegustet dapes: quae tamen plenius in tribus inferius libris, Domino auxiliante, enarrabuntur. Nunc mihi non indecenter videtur, beati viri, licet praepostero ordine, prophetationes effari, quas de sanctis quibusdam et illustribus viris, diversis prolocutus est temporibus.

VIR itaque venerandus qualia virtutum documenta dederit, in hujus libelli primordiis, secundum nostram praemissam superius promissiunculam, breviter sunt demonstranda. Diversorum namque infestationes morborum homines, in nomine Domini Jesu Christ, virtute orationum, perpessos sanavit: daemonumque infestas ipse unus homo, et innumeras contra se belligerantes catervas, oculis corporalibus visas, et incipientes mortiferos super ejus coenobialem coetum inferre morbos, hac nostra de insula retrotrusas primaria, Deo auxiliante, repulit. Bestiarum furiosam rabiem, partim mortificatione, partim fort repulsione, Christo adjuvante compescuit. tumores quoque fluctuum, instar montium aliquando in magna tempestate consurgentium, ipso ocius orante, sedati humiliatique sunt; navisque ipsius, in qua et ipse casu navigabat, tunc temporis, facta tranquillitate, portum appulsa est optatum.